Origenes, qui et Adamantius, decimo Severi Pertinacis anno adversum Christianos persecutione commota, a Leonide Patre, Christi martyrio coronato, cum sex fratribus et matre vidua, pauper relinquitur, annos natus circiter decem et septem. Rem enim familiarem ob confessionem Christi fiscus occupaverat. Hic Alexandriae dispersa Ecclesia, decimo octavo aetatis suae anno, κατηχήσεων opus aggressus, postea a Demetrio, ejus urbis episcopo, in locum Clementis presbyteri confirmatus, per multos annos floruit: et cum jam mediae esset aetatis, et propter Ecclesias Achaiae, quae pluribus haeresibus vexabantur, sub testimonio Ecclesiasticae epistolae Athenas per Palaestinam pergeret, a Theoctisto et Alexandro, Caesareae et Hierosolymorum episcopis, presbyter ordinatus Demetrii offendit animum; qui tanta in eum debacchatus est insania, ut per totum mundum super nomine ejus scriberet. Constat eum, antequam Caesaream migraret, fuisse Romae sub Zephyrino episcopo, et statim Alexandriam reversum, Heraclan presbyterum, qui sub habitu philosophi perseverabat, adjutorem sibi fecisse κατηχήσεως, qui quidem et post Demetrium Alexandrinam tenuit Ecclesiam. Quantae autem gloriae fuerit, hinc apparet, quod Firmilianus, Caesareae episcopus, cum omni Cappadocia eum invitavit, et diu tenuit, et postea sub occasione sanctorum locorum Palaestinam veniens, diu Caesareae in sanctis Scripturis ab eo eruditus est. Sed et illud, quod ad Mammeam, matrem Alexandri imperatoris, religiosam feminam, rogatus venit Antiochiam, et summo honore habitus est: quodque ad Philippum imperatorem, qui primus de regibus Romanis Christianus fuit, et ad matrem ejus litteras fecit, quae usque hodie exstant. Quis ignorat et quod tantum in Scripturis divinis habuerit studii, ut etiam Hebraeam linguam, contra aetatis gentisque suae naturam edisceret: et exceptis Septuaginta interpretibus, alias quoque editiones in unum congregaret volumen: Aquilae scilicet Pontici proselyti, et Theodotionis Hebionei, et Symmachi ejusdem dogmatis, qui in Evangelium quoque κατὰ Ματθαῖον scripsit commentarios, de quo et suum dogma confirmare conatur. Praeterea quintam et sextam et septimam editionem, quas etiam nos de ejus bibliotheca habemus, miro labore reperit, et cum caeteris editionibus comparavit. Et quia indicem operum ejus in voluminibus epistolarum, quas ad Paulam scripsimus, in quadam epistola contra Varronis opera conferens posui, nunc omitto: illud de immortali ejus ingenio non tacens, quod dialecticam quoque et geometriam, et arithmeticam, musicam, grammaticam et rhetoricam, omniumque philosophorum sectas ita didicit, ut studiosos quoque saecularium litterarum sectatores haberet, et interpretaretur eis quotidie, concursusque ad eum miri fierent: quos ille propterea recipiebat, ut sub occasione saecularis litteraturae in fide Christi eos institueret. De crudelitate autem persecutionis, quae adversum Christianos sub Decio consurrexit, eo quod in religionem Philippi desaeviret, quem et interfecit, superfluum est dicere: cum etiam Fabianus, Romanae Ecclesiae episcopus, in ipsa occubuerit, et Alexander Babylasque Hierosolymorum et Antiochenae Ecclesiae pontifices, in carcere pro confessione Christi dormierint. Et super Origenis statu si quis scire velit, quid actum sit, primum quidem de epistolis ejus, quae post persecutionem ad diversos missae sunt: deinde de sexto Eusebii Caesariensis ecclesiasticae historiae libro, et pro eodem Origene in sex voluminibus, poterit liquido cognoscere. Vixit usque ad Gallum et Volusianum, id est, usque ad LXIX aetatis suae annum; et mortuus est Tyri, in qua urbe et sepultus est.
Hieronymus Stridonensis. De viris illustribus, LIV
Ориген, христианский богослов и философ— знаменитый христианский богослов и философ; род. в Александрии около 185 г., в греческой или эллинизованной египетской семье, принявшей христианство; получил хорошее образование от своего отца Леонида, который, во время гонения при Септимии Севере, за оказательство христианства был казнен, а имущество его конфисковано. 17-летний О., имея на своем попечении мать и 6 младших братьев, сделался учителем грамматики и риторики и был избран в наставники знаменитой катехетической школы, в Александрии.
ОРИГЕ́Н (Ὠριγένης) (ок. 185 – ок. 254), егип. грекоязычный учитель Церкви, основатель христ. философии и библ. текстуальной критики, апологет и комментатор Писания. Род. в Египте, вероятно в Александрии, в семье ревностных христиан, к-рые с детства внушили ему любовь к Слову Божьему. Его отец, Леонид, рано заметил удивительную одаренность сына и дал ему всестороннее образование; но главное, он укрепил в нем пламенную веру, и, когда во время гонений (202) отец был арестован, О. только силой удалось удержать от следования за ним в тюрьму. Не имея возможности разделить с ним участь, он писал ему письма, убеждая стоять до конца. После казни Леонида О. стал зарабатывать для семьи трудом учителя, а затем посвятил себя проповеди христианства среди образованных язычников.
Ориген, Origenes, ок. 185–ок 254 гг. н. э., греческий философ и теолог. Прекрасный знаток Библии и греческой философии. Родился в Александрии, учился в катехистической школе под руководством Климента Александрийского, слушал лекции неоплатоника Аммония Сакка. После смерти отца и конфискации имущества содержал себя и свою семью читая лекции.
Ориге́н (греч. Ὠριγένης, лат. Origenes Adamantius; ок. 185, Александрия – ок. 254, Тир) – греческий христианский теолог, философ, ученый[1]. Основатель библейской филологии. Автор термина «Богочеловек»[2].
Origen (c. 185–c. 253) was a Christian exegete and theologian, who made copious use of the allegorical method in his commentaries, and (though later considered a heretic) laid the foundations of philosophical theology for the church. He was taught by a certain Ammonius, whom the majority of scholars identify as Ammonius Saccas, the teacher of Plotinus; many believe, however, that the external evidence will not allow us to identify him with the Origen whom Plotinus knew as a colleague. He was certainly well-instructed in philosophy and made use of it as an ancillary to the exposition and harmonization of scripture. This was the task that he undertook in most of his extant writings, and the more systematic theology is founded on the ecclesiastical doctrines of the Trinity, the incarnation, salvation after death and the inerrancy of scripture.